- OPPIDUM
- OPPIDUMidem cum Urbe, tametsi quidam Urbem maius aliquid Oppidô esse arbitrantur. Iulius Caesar l. 7. Bell. Gall. c. 13. nunc Avaritum Oppidum maximum, in finibus Biturigum, nunc c. 20. pulcherrimam prope totius Galliae Urbem appellat: Item c. 12. et 55. Oppidum Biturigum Noviodunum, ac mox Urbem cum coeteris vocat c. 15. quum 20. Urbes Biturigum incensas ait. Idem l. 1. Bell. Gall. c. 38. Vesontionem Oppidum maximum Sequanorum esse scribit, quae modo Urbs, modo Oppidum, Ionae prae coeteris dicitur. Lutetiam quoque Oppidum Parisiorum nuncupat, l. 7. Bell. Gall. c. 57. quae, uti Vesontio, caput Gentis erat, et Urbs Parisiaca ac Parisiensis Civitas Gregorio appellatur. Ita et Cicero 4. in Verr. Syracusas saepissime Urbem, semel tamen Oppidum vocat. Ita et Tacit. l. 1. Hist. c. 63. Divodurum Mediomatricum Oppidum nuncupat, caput utique nobilis Gentis. Mela quoque et Plinius nomine Urbis et Oppidi promiscue utuntur. Vide Hadr. Valesium Praef. in Notit. Gall. Ritum, quem in condendis ac circumscribendis Oppidis, observarunt Veteres, describit Ter. Varro de Lingua Lat. l. 4. cum inquit, Oppida condebant in Latio, Etruscô ritu multa, i. e. iunctis bobus, taurô et vaccâ interiore aratrô circumagebant sulcum: hoc faciebant Religionis causâ, die auspicatô, ut fossâ et murô essent munita: Terram unde exscalpserant, Fossam vocabant: et introrsum factum Murum. Postea quod fiebat orbis, Urbs. Frincipium quod erat post murum, Pemerium dictum: eiusque ambitu auspicia Urbana finiuntur. Cum quo consentit Plut. hôc ritu Romam a Romulo conditam referens. Vide etiam Dionys. Halicarn. l. 1. etc. Sed ante omnia conditor augurio operam dabat, ut a Religione duceretur exordium. Unde, auspicato murorum fundamenta iecit, ait Solinus Polyhistor. c. 2. et Prudentius in Romano Martyre, v. 414.Quod Roma pollet auspicato condita, etc.Captatô demum auguriô, qui Urbem novam condebat, taurô et vaccâ arabat; Ubi arâsset, murum faciebat; ubi portam volebat esse, aratrum tollebat, et portam vocabat, Cato Fragmen. cuius rationem suggerit Plut. Problem. Rom. c. 27. P. Maro, Aen. l. 5. v. 755.—— —— Urbem designat aratrô,Sortiturque domos.Aratrum autem qui tenebat, laciniam togae reiciebat in humerum dextrum seseque cingebat; Vel, quia is sacris operantium erat habitus, atque opus illud inter sacra numeratum: Vel, ut commodius stivam tenere posset: Denique, ut multitudinem civium togatô, i. e. pacificô habitu fovendam esse ostenderet, neque solum bellicis Artibus Civitatesvigere, sed multo magis pace florere. M. Manilius Astronomic. l. 4.—— —— Rituque GalinôMoenia succinctus curvo describet arator.Dirigebat aratrum ipse conditor; Quod si Mulier ponendae Urbis auctor esset, id muneris penes Architectos relinquebatur, Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 427. Instant ardentes Tyrii. Neque vero plures, quam duo boves erant, iique coloris albi, et sexûs disparis, ut numerosa forte hinc soboles denotaretur, matrimoniôque legitimô Res publicas colligi ac conservari, ostenderetur. Ovidius Fastor. l. 4. v. 825.Ipse tenens stivam, designat moenia sulcô,Alba iugum niveô cum bove vacca tulit.Et quidem sic, ut exteriori parti tauri, interiori vaccae adiungerentur. Servius iterum ad illud Aen. 4. v. 212. Cui littus arandum dedimus. Qui modus non Romae tantum, sed et in Coloniis Oppidisque aliis observatus est, teste Varrone locô supra cit. Et quia unumquodque eôdem modô desinit et solvitur, quô coeperat,verbis Ulpiani, hinc aratrô circumductô, uti condebantur, ita evertebantur Urbes Oppidaque. Quam ob causam aratrum passa Carthago dicitur, apud Modestinum IC. l. 1. ff. 21. quibus modis ususfruct. amitt. tumque deleta Oppida Civitatesque dicebantur intermori, vide Antholog. l. 1. c. 90. ubi incertus Poeta,Τὴν πόλιν οἱ νέκυες πρότερον ζώσαν κατέλειψαν,Η῾μεῖς δὲ ζῶντες τὴν πόλεν ἐκφέρομεν,Civitatem hanc mortui prius viventem reliquerunt,Nos vero viventes civitatem esserimus.Forte propter Genios seu Deos Tutelares, qui praeesse unicuique loco credebantur; Hos enim stolida Veterum superstitio vastatis mori, resurgentibus demum renasci, opinati sunt. Prudentius ad Symmachum l. 2. v. 74.Aut Fatum aut Genium, cuius moderamine regnent.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. l. 1. c. 3. In provinciis Romanis, etiam stante Republicâ, varii exstiterunt Oppidorum ordines, de quibus idem Rosin. agit l. 10. c. 24. Vide quoque Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Antipolis, et hic paulo infra. OPPIDORUM IN IMPERIO ROMANO ORDO, EX VALESIO. Coloniae, de quibus vide suô locô. Municipia, quae et Oppida civium Romanor. vocantur, propterea quod essent ivie Civitatis Roman. donata. Oppida Latinorum veterum, alias Latinorum simpliciter, quae etiam Oppida Latii veteris vel Latii antiqui, atque etiam modo Oppida Latina, modo Latio antiquitus donata, Plin. passim appellat: quibus scilicet Populus Rom. aut Princeps ius Latii tribuerat, qualis erat Antipolis, inter alia. Oppida libera, seu liberae conditionis, dicta Plinio, quorum incolas seu populum idem liberos vocat, quartum tenebant locum, erant Oppida libertate a Romanis donata. Oppida foederatorum, quae foedere donata erant a Romanis, aut quibuscum Popul. Roman. foedus inierat, dicta sunt: Quorum Incolae Foederati. Sic Plin. l. 3. c. 4. Massiliam Graecorum Phocensium foederatam appellat: Messanam Siciliae Florus l. 2. c. 2. Oppida stipendiaria, vel stipendiariorum dicebantur, quibus certum Imperii iugum ac tributa et stipendia a Romanis imposita erant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.